monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > Lucas, 1 > sectio 101 > sectio 20 > bsbClm6224.182 > csg48.203 > ST I 118. > sectio 3 > sectio 21 > bnf11947.161 r > 71 > sectio 5 > bnf9389.247 > sectio 54 > sectio 7 > sectio 1 > 27 > sectio 28 > sectio 1 > bnf9389.248 > sectio 14 > bsbClm6224.183 > sectio > sectio 21 > sectio 10 > sectio 30 > sectio 13 > Psalmi, 80 > sectio 12 > sectio 33 > sectio 2 > sectio 18 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 2, 26, 2
Ad quod nos, quia dictandi angustia coarctamur, breviter respondemus, sive Septuaginta Interpretes, sive Apostolos id curasse, ut quoniam prima Ecclesia ex Iudaeis fuerat congregata, nihil ad credentium scandalum innovarent: sed ita ut a parvo imbiberant, traderent. Postea vero quam in universas gentes, Evangelii dilatatus est sermo, non potuisse semel suscepta mutari. Licet et illud in libris suis, quos ἐξηγητικοὺς vocant, Origenes asserat, propter vernaculum linguae uniuscuiusque idioma, non posse ita apud alios sonare, ut apud suos dicta sunt; et multo melius esse non interpretata ponere, quam vim eorum interpretatione tenuare.